monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16 > § 21 > § 34 > § 28 > § 40 > § 29 > § 24 > § 30 > § 37
Augustinus, De opere monachorum, § 36 <<<     >>> § 38

Augustinus, De opere monachorum, § 37

1 Non alligamus onera grauia et uestris umeris
inponimus, quae nos digito adtingere nolumus.
2 quaerite et
cognoscite labores occupationum nostrarum et in aliquibus
nostrorum etiam corporum infirmitates et ecclesiarum, quibus
seruimus, talem iam consuetudinem, ut nos ad illa opera, ad
quae uos hortamur, uacare non sinant.
3 quamquam enim
dicere possumus: quis militat suis stipendiis umquam?
quis plantat uineam et de fructu eius non edet? quis
pascit gregem et de lacte gregis non percipit? tamen
dominum Iesum, in cuius nomine securus haec dico, testem
inuoco super animam meam, quoniam, quantum ad meum
adtinet commodum, multo mallem per singulos dies certis
horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum
est, aliquid manibus operari et ceteras horas habere ad legendum
et orandum aut aliquid de diuinis litteris agendum
liberas, quam.
4 tumultuosissimas perplexitates causarum alienarum
pati de negotiis saecularibus uel iudicando dirimendis
uel interueniendo praecidendis: quibus nos molestiis idem adfixit
apostolus non utique suo, sed eius qui per eum loquebatur
arbitrio, quas tamen ipsum perpessum fuisse non legimus.
5 aliter enim se habebant apostolatus eius discursus.
6 nec dixit:
saecularia igitur iudicia si habueritis, ad nos deferte
aut nos constituite ad iudicandum, sed eos, qui contemptibiles
sunt in ecclesia, hos, inquit, collocate? ad reuerentiam
uobis dico.
7 sic non est inter uos quisquam
sapiens, qui possit inter fratrem suum iudicare? sed
frater cum fratre iudicatur, et hoc apud infideles?
sapientes ergo qui in locis consistebant fideles et sanctos,
non qui hac atque hac propter euangelium discurrebant,
talium negotiorum examinatores esse uoluit.
8 unde numquam
de illo scriptum est, quod aliquando talibus uacuit, a quibus
nos excusare non possumus, etiamsi contemptibiles simus,
quia et hos conlocari uoluit, si sapientes defuissent, potius
quam ut negotia Christianorum deferrentur in forum.
9 quem
tamen laborem non sine consolatione domini suscipimus pro
spe uitae aeternae, ut fructum feramus cum tolerantia.
10 serui
enim sumus eius ecclesiae et maxime infirmioribus membris,
qualialibet in eodem corpore membra simus.
11 omitto alias
innumerabiles ecclesiasticas curas, quas fortasse nemo credit,
nisi qui expertus est.
12 non ergo alligamus onera grauia et
umeris uestris inponimus, quae nos digito non tangimus,
quandoquidem si officii nostri salua ratione possemus -
uidet ille, qui probat corda nostra - , mallemus haec agere,
quae ut agatis hortamur, quam ea quae nos agere cogimur.
13 sane omnibus et nobis et nobis pro nostro gradu et officio
laborantibus et arta uia est in labore et aerumna et tamen
in spe gaudentibus iugum eius lene est et sarcina lenis, qui
nos uocauit ad requiem, qui prior transitum fecit a conualle
plorationis, ubi nec ipse sine pressuris fuit.
14 si fratres, si
filii nostri estis, si conserui uel potius in Christo serui uestri
sumus, audite quae monemus, agnoscite quae praecipimus,
sumite quae dispensamus.
15 si autem pharisaei sumus alligantes
onera grauia et inponentes humeris uestris, quae dicimus
facite, etiamsi quae facimus inprobatis.
16 nobis autem mini
mum est, ut a nobis diiudicemur aut ab humano die.
17 quam germana caritate sit nobis cura de uobis, ille inspiciat,
qui dedit quod inspiciendum eius oculis offeramus.
18 postremo
quod uultis sentite de nobis: Paulus apostolus uobis praecipit
et obsecrat in domino, ut cum silentio, id est quieti et
oboedienter ordinati, operantes uestrum panem manducetis.
19 nec de illo, ut arbitror, aliquid mali creditis et in illum, qui
per eum loquitur, credidistis.
Augustinus HOME

bav210.218 bnf13367.34

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik