monumenta.ch > Augustinus > § 23 > § 38
Augustinus, De opere monachorum, § 37 <<<     >>> § 39

Augustinus, De opere monachorum, § 38

1 Haec, mi carissime et in Christi uisceribus uenerande
frater Aureli, quantum donauit ut possem, qui per
te mihi iussit ut facerem, de opere monachorum non distuli
scribere, maxime curans, ne boni fratres apostolicis praeceptis
oboedientes a pigris et inoboedientibus etiam praeuaricatores
euangelii dicerentur: ut qui non operantur, saltem illos qui
operantur sibi anteponendos esse non dubitent.
2 ceterum quis
ferat homines contumaces saluberrimis apostoli monitis resistentes,
non sicut infirmiores tolerari, sed sicut sanctiores
etiam praedicari, ut monasteria doctrina saniore fundata gemina
inlecebra corrumpantur, et dissoluta licentia uacationis
et falso nomine sanctitatis? sciant ergo etiam ceteri fratres
et filii nostri, qui fauere talibus et huius modi praesumptionem
per ignorantiam defendere consuerunt, se potissimum
corrigendos, ut illi corrigi possint, non ut infirmentur benefacere.
3 sane in eo, quod semis dei prompte atque alacriter
necessaria subministrant, non solum non reprehendimus, sed
etiam suauissime amplectimur, sed ne peruersa misericordia
magis eorum futurae uitae noceant quam praesenti subueniant.
Augustinus HOME

bav210.221 bnf13367.35

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik