monumenta.ch > Augustinus > § 8 > § 7 > § 3 > § 15 > § 11 > § 25 > § 17 > § 13 > § 19 > § 12 > § 39
Augustinus, De opere monachorum, § 38 <<<     >>> § 40

Augustinus, De opere monachorum, § 39

1 Minus enim peccatur, si non laudetur peccator in
desideriis animae suae et qui iniqua egerit benedicatur.
2 Quid autem iniquius quam uelle sibi obtemperari
a minoribus et nolle obtemperare maioribus? apostolo dico,
non nobis, in tantum, ut etiam comam nutriant: unde ille
nec disputari omnino uoluit dicens: si quis autem uult
contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus
neque ecclesiae dei.
3 hoc autem praecipio: ut
scilicet non disserentis sollertia requiratur, sed praecipientis
auctoritas attendatur.
4 nam et hoc quo pertinet, quaeso, tam
aperte contra apostoli praecepta comari? an ita uacandum est,
ut nec tonsores operentur? an quia euangelicas uolucres imitari
se dicunt, quasi depilari timent, ne uolare non possint?
uereor in hoc uitium plura dicere propter quosdam crinitos
fratres, quorum praeter hoc multa et paene omnia ueneramur.
5 sed quo magis eos in Christo diligimus, eo sollicitius admonemus.
6 neque enim metuimus, ne humilitas eomm respuat
admonitionem nostram, quandoquidem et nos a talibus, ubi
forte titubamus aut aberramus, cupimus admoneri.
7 hoc ergo
admonemus tam sanctos uiros, ne stultis uanorum argumentationibus
moueantur et eos in hac peruersitate imitentur,
quibus sunt in ceteris longe dissimiles.
8 illi enim uenalem
circumferentes hypocrisin timent, ne uilior habeatur tonsa
sanctitas quam comata, ut uidelicet qui eos uidet, antiquos
illos quos legimus cogitet, Samuelem et ceteros, qui non
tondebant.
9 nec cogitant quid intersit inter illud propheticum
uelamentum et hanc euangelii reuelationem, de qua dicit apostolus:
cum transieris ad Christum, auferetur uelamen.
10 quod enim significat uelamen interpositum inter
faciem Moysi et aspectum populi Israhel, hoc significat illis
temporibus etiam coma sanctorum.
11 nam idem apostolus etiam
comam pro uelamento esse dicit, cuius auctoritate isti urgentur.
12 aperte quippe ait: uir quidem si comatus sit,
ignominia est illi.
13 ipsam ignominiam, inquiunt, suscipimus
merito peccatorum nostrorum, ad hoc obtendentes simulatae
humilitatis umbraculum, ut sub eo proponant uenalem
typhum; quasi apostolus superbiam doceat, cum dicit: omnis
uir orans aut prophetans uelato capite confundit
caput suum, et: uir quidem non debet uelare
caput, cum sit imago et gloria dei.
14 qui ergo dicit
"non debet", nescit forte docere humilitatem.
15 sed si hanc
ignominiam tempore euangelii, quod erat sacramentum tempore
prophetiae, pro humilitate isti appetunt, tondeant et
cilicio caput uelent.
16 sed non erit tunc species illa uenalis,
quia Samson non cilicio, sed coma uelabatur.
Augustinus HOME

bav210.222 bnf13367.36

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik