monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16 > § 21 > § 34 > § 28 > § 40
Augustinus, De opere monachorum, § 39 <<<     >>> § 41

Augustinus, De opere monachorum, § 40

1 Iam illud, si dici potest, quam luctuose ridiculum
est, quod rursus inuenerunt ad defensionem crinium
suorum.
2 uirum, inquiunt, prohibuit apostolus habere comam;
qui autem se ipsos castrauerunt propter regnum
caelorum, iam non sunt uiri.
3 o dementiam singularem!
merito qui hoc dicit, aduersus sanctae scripturae manifesta
praeconia consilio nefandae impietatis armatur et perseuerat
in itinere tortuoso et pestiferam doctrinam conatur inducere.
4 quia non est beatus uir qui non abiit in consilio inpiorum
et in uia peccatorum non stetit et in cathedra
pestilentiae non sedit.
5 nam si in lege dei meditaretur
die ac nocte, illic inueniret ipsum apostolum Paulum, qui
certe summam castitatem professus dicit: uellem autem
omnes homines esse sicut me ipsum, et tamen se uirum
ostendit non solum ita uiuendo, sed etiam ita loquendo.
6 ait
enim: cum essem paruulus, quasi paruulus loquebar,
quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus cogitabam;
cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli
erant.
7 sed quid apostolum commemorem, cum de ipso domino
et saluatore nostro nesciant quid sentiant, qui haec
dicunt.
8 nam de quo alio dicitur: donec occurramus omnes
in unitatem fidei et in agnitionem filii dei, in uirum
perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
9 ut ultra non simus paruuli iactati et circumlati omni
uento doctrinae in inlusione hominum, in astutia ad
machinationem erroris? qua inlusione isti decipiunt inperitos,
qua astutia et machinamentis inimici et ipsi circumferuntur
et in sua circumlatione cohaerentes sibi animos infirmorum
quodam modo rotare conantur, ut pariter nesciant ubi
sint.
10 audierunt enim uel legerunt quod scriptum est: quicumque
in Christo baptizati estis, Christum induistis,
ubi non est iudaeus neque graecus, non seruus
neque liber, non masculus neque femina, et non intellegunt
secundum carnalis sexus concupiscentiam hoc esse
dictum, quia in interiore homine, ubi renouamur in nouitate
mentis nostrae, nullus sexus huius modi est.
11 non ergo propterea
se negent uiros, quia masculino sexu nihil operantur.
12 nam et coniugati christiani, qui hoc operantur, non secundum
hoc utique christiani sunt, quod habent commune cum ceteris
non Christianis et cum ipsis pecoribus.
13 aliud est enim, quod
uel infirmitati conceditur uel mortali propagationi persoluitur;
aliud autem, quod ad capessendam incorruptam et aeternam
uitam fideli professione signatur.
14 illud ergo, quod de non
uelando capite uiris praecipitur, in corpore quidem figuratur,
sed in mente agitur, ubi est imago et gloria dei.
15 uerba ipsa
indicant.
16 uir quidem, inquit, non debet uelare caput,
cum sit imago et gloria dei.
17 ubi autem sit haec imago
ipse declarat, cum dicit: nolite mentiri inuicem spoliantes
uos ueterem hominem cum actibus eius, induite
nouum, qui renouatur in agnitione dei
secundum imaginem eius, qui creauit eum.
18 quis dubitet hanc
renouationem in mente fieri? sed et qui dubitat.
19 audiat apertiorem
sententiam.
20 eadem quippe admonens ita dicit alio loco:
sicut est ueritas in Iesu, deponere uos secundum
priorem conuersationem ueterem hominem, eum qui
corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis.
21 renouamini autem spiritu mentis uestrae et induite
nouum hominem, eum qui secundum deum creatus
est.
22 quid ergo? mulieres non habent hanc innouationem
mentis, ubi est imago dei? quis hoc dixerit? sed corporis
sui sexu non eam significant; propterea uelari iubentur.
23 illam
quippe significant partem eo ipso, quo mulieres sunt, quae
concupiscentialis dici potest, cui mens dominatur, etiam ipsa
subdita deo suo, quando rectissime et ordinatissime uiuitur.
24 quod ergo est in uno homine mens et concupiscentia - illa
regit, haec regitur; illa dominatur, haec subditur - hoc in
duobus hominibus, uiro et muliere, secundum sexum corporis
figuratur.
25 de quo sacramento loquens apostolus dicit uirum
non debere uelari, sed debere mulierem.
26 tanto enim gloriosius
mens ad superiora promouetur, quanto diligentius ab inferioribus
concupiscentia cohibetur, donec totus homo cum ipso
etiam mortali nunc et fragili corpore in resurrectione nouissima
incorruptione atque inmortalitate induatur et absorbeatur
mors in uictoriam.
Augustinus HOME

bav210.224 bnf13367.37

Augustinus, De opere monachorum, § 39 <<<     >>> § 41
monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16 > § 21 > § 34 > § 28 > § 40

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik