monumenta.ch > Augustinus > § 10 > § 16 > § 21 > § 34 > § 28 > § 40 > § 29 > § 24 > § 30 > § 37 > § 36 > § 33 > § 35 > § 41
Augustinus, De opere monachorum, § 40 <<<    

Augustinus, De opere monachorum, § 41

1 Quapropter qui recta facere nolunt, desinant
saltem docere peruersa.
2 sed alii sunt, quos isto sermone corripimus:
illos autem qui hoc uno uitio capillorum contra
praeceptum apostolicum dimissorum offendunt et perturbant
ecclesiam - quia cum alii nolentes de illis mali aliquid sentire
coguntur manifesta uerba apostoli in peruersam detorquere
sententiam, alii sanum intellectum scripturarum defendere
malunt quam quoslibet homines adulare, exsistunt inter fratres
infirmiores et firmiores amarissimae et periculosissimae contentiones:
quod illi forte si scirent, hoc quoque sine dubitatione
corrigerent, quorum cetera miramur et amamus - illos
ergo non corripimus, sed rogamus et obsecramus per diuinitatem
et humanitatem Christi et per caritatem spiritus sancti,
ne ultra iam ponant hoc offendiculum infirmis, pro quibus
Christus mortuus est, et dolorem cruciatumque nostri cordis
exaggerent, cum cogitamus quanto procliuius hoc malum ad
decipiendos homines imitari possint mali, cum in eis hoc
uident, quos propter alia tanta bona debitis officiis Christianae
dilectionis honoramus.
3 quodsi post hanc admonitionem uel
potius obsecrationem nostram in eo sibi perseuerandum esse
putauerint, nihil aliud faciemus quam dolemus et gemimus.
4 hoc nouerint, sufficit: si serui dei sunt, miserentur; si non
miserentur, nolo quicquam grauius dicere.
5 haec itaque omnia,
in quibus loquacior fortasse fui, quam uellent occupationes
et tuae et meae, si adprobas, fac innotescere fratribus et filiis
nostris, propter quos mihi es hoc onus dignatus inponere;
si autem aliquid retrahendum uel emendandum uidetur, rescriptis
tuae beatitudinis nouerim.
Augustinus HOME

bav210.227 bnf13367.39

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik