monumenta.ch > Augustinus > 15 > 25 > 23 > 37 > 27 > 25 > 15 > 39 > 32 > 22 > 31 > 20 > 34 > 33 > 12 > 21 > 19 > 17 > 35 > 11 > 38 > 18 > 28 > 30 > 13 > 385 > 18 > 10 > 17 > 10 > 33 > 367 > 14 > 13 > 254 > 22 > 41 > 37 > 17 > 11 > 11 > 31 > 12 > 19 > 12 > 29 > 10 > 26 > 10 > 24 > 23 > 36 > 27 > 10 > 10 > 11 > 24 > 12 > 40 > 19 > 19 > 34 > 11 > 10 > 10 > 19 > 30 > 12 > 35 > 15 > 10 > 23
Augustinus, De ordine, 1, § 22 <<<     >>> § 24

Augustinus, De ordine, 1, § 23

1 Ergo mane cum regressus esset solus - nam uterque ob eandem causam processerat - accessit ad lectulum meum: Uerum mihi dic, inquit, ita fiat nobis quod uis, quid de me existimes.
2 - Atque ego adulescentis dexteram adprehendens: Quid, inquam, existimem, sentis credis intellegis.
3 neque enim arbitror te frustra heri tam diu cecinisse, ut uirtutum deus conuerso tibi se ostendat.
4 - At ille cum admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et uerum.
5 non enim me ipsum parum mouet, quod modo tam aegre auocabar a nugis illis carminis mei, et iam redire ad eas piget et pudet; ita totus in quaedam magna et mira subuehor.
6 nonne hoc est uere in deum conuerti ? simul et illud gaudeo, quod frustra mihi scrupulus superstitionis iniectus est, quod tali loco talia cantitabam.
7 - Mihi, inquam, neque hoc displicet et ad illum ordinem puto pertinere, ut etiam hinc aliquid diceremus.
8 nam illi cantico et locum ipsum, quo illa offensa est, et noctem congruere uideo.
9 a quibus enim rebus putas nos orare ut conuertamur ad deum eiusque faciem uideamus, nisi a quodam ceno corporis atque sordibus et item tenebris, quibus nos error inuoluit? aut quid est aliud conuerti nisi ab inmoderatione uitiorum uirtute ac temperantia in sese adtolli ? quidue aliud est dei facies quam ipsa, cui suspiramus et cui nos amatae mundos pulchrosque reddimus, ueritas? - Melius dici non potest, inquit exclamans; deinde suppressius quasi ad aurem: Uide quaeso, quanta occurrerunt, ut credam erga nos aliquid iam prosperiore ordine fieri.
Augustinus HOME