monumenta.ch > Augustinus > 5.10 > 23 XV > 13 XI > 5 > 7.12 > 12 > 28 XVI > 4 > 14 VI > 2 > 3 > 7.13 > 22 XVI > 3 > 5 > 4 > 2 > 2. 3 > 2 > 4 > 65 XL > 7 > . . . > 22 XIII > 12 > 17 XI > 2 > 20 XIII > 20 XV > 12 > 17 XI > 3 > 3 > 14 VII > 2 > 7 > 9.16 > 2. 3 > . . . > 3 > 1 > 3 > 30 XVI > 7 > 28
Augustinus, De ordine, 1, § 27 <<<     >>> § 29

Augustinus, De ordine, 1, § 28

1 Hic, ubi eos silentio uultu oculis suspensione atque immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos et audiendi desiderio inflammatos esse conspexi: Ergo, inquam, Licenti, si tibi uidetur, collige in te quidquid uirium potes, elima quidquid habes acuminis et ordo iste quid sit definitione conplectere.
2 - Tum ille ubi se ad definiendum cogi audiuit, quasi aqua frigida adspersus exhorruit et turbatiore uultu me intuens atque, ut fit, ipsa trepidatione subridens: Quid hoc est rei? quid quasi tibi uideor, inquit, annuere? nescio, quo aduenticio spiritu me credis inflatum.
3 - Statimque sese animans.
4 Aut fo.
5 tasse, ait, aliquid mecum est? - Paululumque siluit, ut in definitionem, quidquid illi de ordine notionis erat, conduceretur, deinde erectior: Ordo est, inquit, per quem aguntur omnia, quae deus constituit.
Augustinus HOME