Augustinus, De ordine, 2, § 4
| 1 | Defini ergo, inquam, si placet, quid sit esse cum deo et quid sit non esse sine deo. |
| 2 | si enim de uerbis inter nos controuersia est, facile contemnetur, dummodo rem ipsam, quam concepisti mente, uideamus. |
| 3 | - Odi ego, inquit, definire. |
| 4 | - Quid ergo faciemus ? inquam. |
| 5 | - Tu, inquit, defini quaeso. |
| 6 | nam facilius est mihi uidere in alterius definitione, quid non probem, quam quicquam bene definiendo explicare. |
| 7 | - Geram tibi morem, inquam. |
| 8 | uidetur tibi id esse cum deo, quod ab eo regitur atque administratur ? - Non, ait ille, hoc animo conceperam, cum dicebam ea quae non mouentur esse cum deo. |
| 9 | - Uide ergo, inquam, utrum haec tibi saltem definitio placeat: cum deo est quidquid intellegit deum. |
| 10 | - Concedo, inquit. |
| 11 | - Quid ergo ? inquam; sapiens deum tibi intellegere non uidetur? - Uidetur, inquit. |
| 12 | - Cum ergo sapientes non solum in una domo aut urbe sed etiam per inmensa regionum peregrinando nauigandoque moueantur, quomodo erit uerum quidquid cum deo est non moueri? - Risum mihi, inquit, mouisti, quasi ego quod sapiens facit dixerim esse cum deo. |
| 13 | cum deo est, sed illud quod nouit. |
| 14 | - Non nouit, inquam, sapiens codicem suum pallium tunicam supellectilem, si quam habet, ceteraque id genus, quae stulti etiam bene nouerunt ? - Fateor, inquit, nosse tunicam et nosse pallium non esse cum deo. |