monumenta.ch > Augustinus > 2 > 10.11 > 13.18 > 11.23 > 11.22 > 13.31 > 17.29 > 10.14 > 13.28 > 19.25 > 20.29 > 13.19 > 10.12 > 3 > 11.26 > 21.30 > 17.23 > 17.22 > 13.16 > . . . > 10.13 > 10.21 > 11.14 > 30 > 15.26 > 11.24 > 20.27 > 14.19 > 16.27 > 13.23 > 3 > . . . > 1 > 16.21 > 10.21 > 12 > 2 > 17.31 > 10.17 > 20.28 > 17.28 > 21.32 > 19.26 > . . . > 13.30 > 10.18 > 11.21 > 16.28 > 18.24 > 10.19 > 12 > 23 > 22 > 24 > 14 > 2 > 363 > 2 > 2 > 2 > 12 > 2 > 15 > 2 > 21 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 21 > 54 > 2 > 18 > 11 > 17 > 19 > 31 > 18
Augustinus, De ordine, 2, § 17 <<<     >>> § 19

Augustinus, De ordine, 2, § 18

1 Sed illud me mouet, quomodo.
2 cum iste sapiens, quamdiu inter homines uiuit, in corpore esse non negetur, quo pacto fiat, uteiuscorporehuc atque illuc uagante mens immobilis maneat.
3 isto enimmodo potes dicere, cum mouetur nauis.
4 homines, qui in ea sunt.
5 non moueri, quamuis ab ipsis eam possideri gubernarique fateamur.
6 etenim si sola eam cogitatione regerent facerentque ire, quo uellent, tamen, cum ea moueantur, non possunt illi qui ibidem constituti sunt non moueri.
7 - Non, ait Licentius, animus ita est in corpore, ut corpus imperet animo.
8 - Xequc ego hoc dico, inquam; sed etiam eques non ita est in equo, ut ei equus imperet, et tamen, quamuis quo uelit equum agat, equo moto moueatur necesse est.
9 - Potest, inquit, sedere ipse immobilis.
10 - Cogis nos, inquam, definire, quid sit moueri; quod si potes, facias uolo.
11 - Prorsus, inquit, maneat quaeso beneficium tuum; nam manet postulatio mea, et, ne Ille prorsus interroges, utrum mihi definire placeat, quando id facere potuero, ipse profitebor.
12 - Quae cum dicta essent, puer de domo, cui dederamus id negotii, cucurrit ad nos et horam prandii esse nuntiauit.
13 tum ego: Quid sit, inquam, moueri, non definire nos puer iste sed ipsis oculis cogit ostendere.
14 eamus igitur et de isto loco in alium locum transeamus; nam nihil est aliud, nisi fallor, moueri.
15 - Hic cum arrisissent, discessimus.
Augustinus HOME

bnf12958.56