Augustinus, De ordine, 2, § 39
| 1 | Hinc se illa ratio ad ipsarum diuinarum rerum beatissimam contemplationem rapere uoluit. |
| 2 | sed ne de alto caderet, quaesiuit gradus atque ipsam sibi uiam per suas possessiones ordinemque molita est. |
| 3 | desiderabat enim pulchritudinem, quam sola et simplex posset sine istis oculis intueri; inpediebatur a sensibus. |
| 4 | itaque in eos ipsos paululum aciem torsit, qui ueritatem sese habere clamantes festinantem ad alia pergere inportuno strepitu reuocabant. |
| 5 | et primo ab auribus coepit, quia dicebant ipsa uerba sua esse, quibus iam et grammaticam et dialecticam et rhetoricam fecerat. |
| 6 | at ista potentissima secernendi cito uidit, quid inter sonum et id, cuius signum esset, distaret. |
| 7 | intellexit nihil aliud ad aurium iudicium pertinere quam sonum eumque esse triplicem, aut in uoce animantis aut in eo, quod flatus in organis faceret, aut in eo, quod pulsu ederetur; ad primum pertinere tragoedos uel comoedos uel choros cuiuscemodi atque omnes omnino, qui uoce propria canerent, secundum tibiis et similibus instrumentis deputari, tertio dari citharas lyrascymbalaatque omne, quod percutiendo canorum esset. |