monumenta.ch > Augustinus > 2 > 10.11 > 13.18 > 11.23 > 11.22 > 13.31 > 17.29 > 10.14 > 13.28 > 19.25 > 20.29 > 13.19 > 10.12 > 3 > 11.26 > 21.30 > 17.23 > 17.22 > 13.16 > . . . > 10.13 > 10.21 > 11.14 > 30 > 15.26 > 11.24 > 20.27 > 14.19 > 16.27 > 13.23 > 3 > . . . > 1 > 16.21 > 10.21 > 12 > 2 > 17.31 > 10.17 > 20.28 > 17.28 > 21.32 > 19.26 > . . . > 13.30 > 10.18 > 11.21 > 16.28 > 18.24 > 10.19 > 12 > 23 > 22 > 24 > 14 > 2 > 363 > 2 > 2 > 2 > 12 > 2 > 15 > 2 > 21 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 21 > 54
Augustinus, De ordine, 2, § 53 <<<    

Augustinus, De ordine, 2, § 54

1 Accipio ista, inquam, libenter - neque enim me tam uerba tua, quae uera non sunt, quam uerus in uerbis animus delectat atque excitat - et bene, quod ei mittere statuimus has litteras, qui de nobis solet libenter multa mentiri.
2 si qui autem alii fortasse legerint, neque hos metuo, ne tibi suscenseant.
3 quis enim amantis errori in iudicando non beneuolentissime ignoscat? quod autem Pythagorae mentionem fecisti, nescio quo illo diuino ordine occulto tibi in mentein uenisse credo.
4 res enim multum necessaria mihi prorsus exciderat, quam in illo uiro - si quid litteris memoriae mandatis credendum est; quamuis Uarroni quis non credat ? - mirari et paene cotidianis, ut scis, ecferre laudibus soleo, quod regendae rei publicae disciplinam suis auditoribus ultimam tradebat iam doctis iam perfectis iam sapientibus iam beatis.
5 tantos ibi enim fluctus uidebat, ut eis nollet committere nisi uirum, qui et in regendo paene diuine scopulos euitaret et, si omnia defecissent, ipse illis fluctibus quasi scopulus fieret.
6 de solo enim sapiente uerissime dici potest: ille ueut, pelagi rupes immota resistit et cetera, quae luculentis in hanc sententiam uersibus dicta sunt.
7 Hic finis disputationis factus est laetisque omnibus et multum sperantibus consessum dimisimus, cum iam nocturnum lumen fuisset inlatum.
Augustinus HOME

bnf12958.57