monumenta.ch > Augustinus > . . . > 89 > 149 > 43 > 37 > 1 > . . . > 41 > 86 > 82 > 92 > 79 > 99 > . . . > 1 > 1 > . . . > 6 > 64 > . . . > . . . > 84 > 12 > 45 > 6 > 2 > 80 > . . . > 12 > 25 > 35 > 71 > 96 > . . . > 9 > . . . > 8 > . . . > . . . > . . . > 9 > 9 > 65 > 73 > 77 > 8 > 2 > 4 > 12 > 13 > 8 > 100 > 5 > 4 > 82 > 85 > 62 > 12 > 5 > 2 > 20 > 76 > 7 > 5 > 14 > 12 > 7 > 7 > 2 > 19 > 3 > 14 > 30 > 3 > 2 > 30 > 45 > XV. > 1 > LXII. > XLV. > 1 > 15 > 32 > 1 > 11 > 5 > 1 > 12 > 6 > 34 > 15 > 42 > 12 > 27
Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 11, 26. <<<     >>> 28.

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 11, 27.

1 Item quod dicit, Vias enim eius custodivi, et non declinavi a mandatis eius, neque discedam (Id. XXIII, 11): custodivit vias Dei, qui non sic exorbitat, ut eas relinquat, sed in eis currendo proficit; etsi aliquando ut infirmus offendit aut titubat: proficit autem minuendo peccata, donec perveniat ubi sine peccato sit.
2 Non enim aliter potest eo modo proficere, nisi custodiendo vias eius.
3 Declinat autem a mandatis Domini atque discedit apostata; non ille qui, etiamsi habeat peccatum, confligendi tamen cum eo perseverantiam non relinquit, donec eo perveniat ubi nulla cum morte contentio remanebit.
4 In isto ergo conflictu induimur ea iustitia, qua hic ex fide vivitur, et ea quodam modo loricamur.
5 Assumimus quoque iudicium, quod etiam contra nos pro nobis facimus, quando peccata nostra accusando damnamus: unde scriptum est, Iustus ipse sui accusator est in primordio sermonis (Prov. XVIII, 17).
6 Hinc item dicit, Iustitia vestitus eram, et circumdedi mihi iudicium sicut chlamydem (Iob XXIX, 14).
7 Nam et ista vestis belli magis solet esse quam pacis, ubi adhuc expugnatur concupiscentia, non ubi erit plena sine aliquo prorsus hoste iustitia, novissima inimica morte destructa.
Augustinus HOME