monumenta.ch > Augustinus > 4. 6 > 1 > . 1 > 2 > 4. 6 > 3 > 1. 4 > 2 > 3 > 4 > 4 > 5 > 5 > 4 > 6. 8 > 5 > . 3 > 3 > 6 > 4 > 6. 8 > 5 > 4 > 5 > 7 > 5 > 4 > 7 > 20 > 1. 1 > 9 > 6 > 9 > 14 > 12 > 6 > 1. 1 > 20 > 3. 6 > 7 > 8 > 8 > 1. 3 > 3 > 3 > 3. 6 > 5. 9 > 9 > 3 > 6. 9 > 3. 6 > 9 > 15 > 1. 3 > 4 > 4. 6 > 3 > 3. 6 > 3 > 3 > 8 > 1. 1 > 2 > 4 > 8 > 5. 8 > 1. 3 > 5 > 1 > 1 > 1. 4 > 6 > 5. 8 > 1. 5 > 15.25 > 1 > 20 > 5 > 78 > 4 > 9 > 4. 6 > 5 > 10.15 > 6. 9 > 12.15 > 11 > 9 > 8. 9 > 7. 9 > 78 > 1 > 3 > 6 > 7 > 7 > 51 > 2 > 12
Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter, Alypio Thagastensi episcopo, narrans quibus adhortationibus obtinuerit demum ut Hipponenses catholici abhorrerent a luxuriosis conviviis, quae in sanctorum natalitiis apud Africanas Ecclesias celebrare mos erat. , , 11. <<<    

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter,..., 12.

1 Digessi vobis quantum breviter potui, quod vos audire desiderasse quis dubitaverit.
2 Orate ut a conatibus nostris omnia scandala et omnia taedia Deus dignetur avertere.
3 Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritualis Ecclesiae Thagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur.
4 Navis cum fratribus nondum venit.
5 Apud Hasnam, ubi est presbyter frater Argentius, Circumcelliones invadentes basilicam nostram altare comminuerunt.
6 Causa nunc agitur; quae ut pacate agatur et ut Ecclesiam catholicam decet, ad opprimendas linguas haereseos impacatae, multum vos petimus ut oretis.
7 Epistolam Asiarchae misimus.
8 Beatissimi, perseveretis in Domino, memores nostri.
9 Amen.
Augustinus HOME