monumenta.ch > Augustinus > 10 > 28 > 34 > 60 > 44 > 21 > 11 > 32 > 34 > 10 > 15 > 49 > 33 > 64 > 48 > 16 > 51 > 11 > 40 > 19 > 13 > 18 > 55 > 27 > 29 > 17 > 30 > 20 > 51 > 10 > 31 XII > 50 > 6 > 33 > 25 > 26 > 13 > 37 > 41 > 45 > 23 > 9 > 36
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XX., 37.

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 20, 36.

1 Itaque illud quod scripsisti, quosdam fratres ita temperare se a carnibus edendis, ut immundas arbitrentur, apertissime contra fidem sanamque doctrinam est.
2 Ex hinc ergo si diutius disputare voluero, potest putari a nonnullis obscure hinc Apostolum praecepisse; qui etiam inter multa quae de hac re dixit, sic detestatus est haereticorum impiam opinionem, ut diceret: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductionis et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (I Tim. IV, 1-5).
3 Et alio loco de his rebus loquitur: Omnia munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15).
4 Tu ipse, lege caetera, et recita quibus potes, ut ne in se irritam faciant gratiam Dei, quia in libertatem vocati sunt; tantum ne libertatem in occasionem carnis assumant, et ideo iam nolint refrenandae carnis concupiscentiae causa a quibuslibet cibis temperare, quia non eis permittitur superstitiose atque infideliter facere.
Augustinus HOME