Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 2, 9.
| 1 | Huic propositioni respondetur, ut primo ipsi dicant utrum profuerint hominibus deorum suorum sacra, quae constat certis temporibus instituta. |
| 2 | Quae si negant aliquid profuisse ad animarum salutem, nobiscum ea destruunt, et esse inania confitentur. |
| 3 | Nos quidem etiam perniciosa monstramus; sed parum non est ut ipsi interim prius inania fateantur. |
| 4 | Si vero ea defendunt, et sapienter atque utiliter asserunt instituta; quaero quid actum sit de his qui antequam haec instituta essent, morte obierunt: hac enim utique salute atque utilitate fraudati sunt. |
| 5 | Si autem potuerunt alio modo purgari, cur non idem modus perseveravit in posteros? |
| 6 | quid opus erat instituere novitias consecrationes, quae antiquitus non fuerunt? |