monumenta.ch > Augustinus > 10 > 28 > 34 > 60 > 44 > 21 > 11 > 32 > 34 > 10 > 15 > 49 > 33 > 64 > 48 > 16 > 51 > 11 > 40 > 19 > 13 > 18 > 55 > 27 > 29 > 17 > 30 > 20 > 51 > 10 > 31 XII > 50 > 6 > 33 > 25 > 26 > 13 > 37 > 41 > 45 > 23 > 9 > 36 > 33 > 32 > 65 > 83 > 33 > 82 > 68 > 80 > 16 > 79 > 84 > 72 > 49 > 42 > 31 > 22 > 27 > 5 > 54 > 24 > 12 > 25 > 9 > 26 > 35
Augustinus, Epistolae, CAPUT XIII., , 34. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 13, 35.

1 Clamat ergo martyris anima transfigurata in Christum, cum iam in carne tribulari coeperit, et dicit Deo, a quo derelicta est in terrena felicitate, sed quae cum illo est in spe vitae aeternae, Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est: non est in agro meo, non in auro, non in pecore, non in tectis atque parietibus, non in meorum orbitatibus; sed in carne mea est, cui copulor, cui connector, cuius sensum non habere non possum; unde me de proximo urget, ut a patientiae virtute deficiam.
2 Ne discedas a me; quoniam non est qui adiuvet: neque amicus, neque propinquus, neque humana laus, neque praeteritae recordatio voluptatis, neque aliquid eorum quo terrenae felicitatis ruina fulcitur, neque ipsa quae in animo est meo humana virtus; quia si tu deseris, quae hominis virtus?
Augustinus HOME