monumenta.ch > Augustinus > 10 > 28 > 34 > 60 > 44 > 21 > 11 > 32 > 34 > 10 > 15 > 49 > 33 > 64 > 48 > 16 > 51 > 11 > 40 > 19 > 13 > 18 > 55 > 27 > 29 > 17 > 30 > 20 > 51 > 10 > 31 XII > 50 > 6 > 33 > 25 > 26 > 13 > 37 > 41 > 45
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XVIII., 46.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 18, 45.

1 Denique sequitur, et hoc evidentius demonstrat.
2 Cum enim dixisset, Narrabo nomen tuum fratribus meis, quia Deum nemo vidit unquam, sed unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Ioan. I, 18); atque adiunxisset, in medio Ecclesiae cantabo te: quomodo cantavit, id est, quia in nobis cantavit, cum proficimus in nomine quod narravit fratribus suis; et quia laudem Dei cantavit in nobis, continuo manifestavit, dicens, Qui timetis Dominum, laudate eum.
3 Quis autem veraciter laudat, nisi qui sinceriter amat?
4 Tantumdem ergo est ac si diceret: Qui timetis Dominum, amate eum.
5 Dixit enim homini, sicut scriptum est. Ecce pietas est sapientia (Iob XXVIII, 28, sec. LXX).
6 Porro pietas cultus Dei est, nec colitur ille nisi amando.
7 Summa igitur et vera sapientia est in praecepto illo primo, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua (Matth. XXII, 37): ac per hoc sapientia est charitas Dei; nec diffunditur in cordibus nostris, nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).
8 Initium autem sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10): et timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Ioan. IV, 18).
9 Proinde praemissus timor in cor nostrum, pellit inde consuetudinem malorum operum, et servat charitati locum, qua tanquam domina veniente, ut illa insidat, abscedit.
Augustinus HOME