monumenta.ch > Augustinus > 11 > 39 > 10 > 35 > 17 > 23 > 16 > 48 > 10 > 13 > 25 X > 16 VII > 24 > 13 > 20 > 38 > 10 > 11 > 13 > 26 X > 16 > 19 > 27 > 18 > 13 > 11 > 23 X > 13 V > 10 > 16 > 16 > 40 > 10 > 34 > 13 > 25 > 26 > 15 > 22 > 24 > 28 > 37 > 19 > 30 > 17 > 18 > 14 > 36 > 13 > 11 > 17 > 11 > 16 > 15 > 10 > 15 > 41 > 10 > 11 > 36 > 51 > 11 > 13 > 11 IV > 18 > 20 > 32 > 24 > 15 > 17 > 33 > 18 X > 66 > 10 > 29 > 17 > 31 > 10 > 13 > 14 > 38 > 11 > 17 > 10 > 10 > 16 > 62 > 29 > 39 > 16 > 13 > 21 > 38 > 35 > 42 > 57
Augustinus, Epistolae, CAPUT XXIII., , 56. <<<     >>> 58.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 23, 57.

1 Proinde infideles homines tenebrae sunt; qui per fidem conversi ad Deum, quadam praemissa illuminatione lux fiunt.
2 In qua proficiendo si ex fide ad speciem pervenerint, ut id quod credunt etiam conspicere, sicut tantum bonum potest conspici, mereantur, perfectam recipient imaginem Dei: talibus enim dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8).
3 Porro diabolus et angeli eius, tenebrae sunt infidelibus hominibus exteriores: plus enim ab illa charitate aversi, et in suum fastum obstinationemque progressi sunt.
4 Et quoniam extremo iudicio Christus dicturus est eis quos ad sinistram discernet, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (Matth. XXV, 41); his malignis spiritibus coniungendos, simulque damnandos, dicit ituros in tenebras exteriores, id est in societatem poenalem diaboli et angelorum eius.
5 Huic poenae contrarium est quod bono servo dicitur, Intra in gaudium domini tui (Ibid. 23); ut quanto sunt istae tenebrae exteriores, tanto sit lumen illud interius.
6 Non haec per locorum intervalla inani phantasmate cogitanda sunt: localia spatia non occupant nisi corporum moles.
7 Non est hoc spiritus vitae, non est hoc anima rationalis, multo minus Deus omnium benignissimus conditor, et iustissimus ordinator.
8 Voluntatibus et affectibus ista vel propinquare vel longe fieri, vel intrare vel exire dicuntur.
Augustinus HOME