monumenta.ch > Augustinus > 6 > 15 IX > 8 > 52 > 7 > 6 > 5 > 4 > 5 > 44 > 48 > 41 > 5 > 7 > 32 > 9 > 19 > 48 > 41 > 4 > 32 > 7 > 53 > 45 > 3 > 8 > 33 > 7 > 30 XIX > 3 > 21 IX > 7 > 18 > 15 IX > 17 > 5 > 15 > 6 > 7 > 9 > 45 > 2 > 69
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XXIX., 70.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 29, 69.

1 Haec porro omnia quae in psalmo isto dicta sunt, quia non ad praesens tempus, sed ad futurorum prophetiam pertinebant, sicut etiam ipsis rebus apparet; sic eum concludere voluit, ut ostenderet se non praesentia demonstrare, vel narrare praeterita, sed futura prophetare: Annuntiabitur, inquit, Domino generatio ventura, et annuntiabunt coeli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
2 Non ait, Annuntiabitur Dominus generationi venturae; sed, Annuntiabitur Domino generatio ventura: quod non sic accipiendum est, tanquam nescienti aliquid annuntietur ut sciat; sed sicut annuntiant Angeli, non solum nobis beneficia Dei, verum etiam illi preces nostras.
3 Nam scriptum est, ubi angelus hominibus dicit, Ego obtuli memoriam orationis vestrae (Tob. XII, 12): non ut tunc Deus noverit quid velimus, vel quo indigeamus; Novit enim pater vester, ait Dominus, quid vobis necessarium sit priusquam petatis ab eo (Matth. VI, 8): sed quia necesse habet rationalis creatura obtemperans Deo, temporales causas ad aeternam veritatem referre, sive petendo quod erga se fiat, sive consulendo quid faciat; qui pius mentis affectus est, ut ipsa construatur, non ut Deus instruatur.
4 Nam et haec quaedam contestatio rationalis creaturae est, quod non sibi ipsa sit bonum quo beata fiat, sed illud incommutabile cuius participatione etiam sapiens efficitur.
Augustinus HOME