monumenta.ch > Augustinus > 10 > 28 > 34 > 60 > 44 > 21 > 11 > 32 > 34 > 10 > 15 > 49 > 33 > 64 > 48 > 16 > 51 > 11 > 40 > 19 > 13 > 18 > 55 > 27 > 29 > 17 > 30 > 20 > 51 > 10 > 31 XII > 50 > 6 > 33 > 25 > 26 > 13 > 37 > 41 > 45 > 23 > 9 > 36 > 33 > 32 > 65 > 83 > 33 > 82 > 68 > 80 > 16 > 79 > 84 > 72
Augustinus, Epistolae, CAPUT XXX., , 71. <<<     >>> 73.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 30, 72.

1 Sicut ergo quod legitur, Domini est salus, non ea salus intelligitur qua Dominus salvus est; sed qua hi salvi sunt, quos ipse salvos facit: sic cum legitur Dei iustitia, in eo quod scriptum est, Ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere; non est illa intelligenda qua Deus iustus est, sed qua iusti sunt homines quos gratia sua iustificat.
2 Inde enim salvi, unde iusti; quoniam quod ait, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus, exposuit in consequentibus, dicens.
3 Non veni vocare iustos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13).
4 Non igitur secundum opera iustitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5).
5 In qua gratia spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24).
6 Unde in illo psalmo subiungitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt.
7 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
8 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam iis qui recto sunt corde.
9 Huic igitur iustitiae Dei contraria superbia est, qua fiditur tanquam de operibus propriis; ideoque ibi sequitur: Non veniat mihi pes superbiae (Psal. XXXV, 8-12).
Augustinus HOME