monumenta.ch > Augustinus > 11 > 19 > 29 > 11 > 3. 5 > 15 > 62 > 22 > 11 > 5.10 > 13 > 14 > 10 > 25 > 6.11 > 12 > 80 > 33 > 10 > 38 > 52 > 14 > 13 > 12 > 1 > 32 > 15 > 53 > 9.19 > 8.14 > 5.10 > 15 > 11 > 78
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XXXIV., 79.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 34, 78.

1 Tardante autem sponso, dormierunt omnes.
2 Non enim tunc veniet cum speratur, sed media nocte cum valde obscurum, id est, occultum erit an veniat.
3 Unde dicit, media nocte clamorem factum: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
4 Nimirum clamor iste ipsa est tuba illa, quam commemorans Apostolus dicit: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti (I Cor. XV, 52).
5 Tubae nomine aliquod evidentissimum et praeclarissimum signum vult intelligi: quam vocem archangeli et tubam Dei alio loco dicit (I Thess. IV, 15).
6 Quae etiam vox ipsius Domini Iesu Christi in Evangelio dicitur, quam audient ii qui in monumentis sunt, et procedent (Ioan. V, 28, 29).
7 Surgunt ergo omnes virgines illae, et sapientes et stultae, et aptant lampades suas, id est, rationem praeparant reddere de operibus suis.
Augustinus HOME