Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 3a, 9.
| 1 | Cum itaque dicitur homini, Crede Christum resurrexisse a mortuis; si credit, attende quid videat, attende quid credat, et utrumque discerne. |
| 2 | Videt hominem cuius audit vocem; et ipsa vox in visis corporalibus deputatur, secundum ea quae supra diximus. |
| 3 | Haec duo sunt, testis, et testimonium: quorum ad oculos unum, ad aures alterum pertinet. |
| 4 | Sed hunc testem fortasse aliorum testimoniorum auctoritas confirmat, divinarum scilicet Scripturarum, vel quorumlibet aliorum, quibus est motus ad fidem. |
| 5 | Scripturae ad visa pertinent corporis oculorum, si eas legit; vel aurium, si audivit. |
| 6 | Videt autem animo quidquid figuris litterarum sonisve significari intellexit. |
| 7 | Videt ipsam fidem suam, qua se credere sine cunctatione respondet. |
| 8 | Videt cogitationem, qua cogitat quid ei possit prodesse quod credit. |
| 9 | Videt voluntatem, qua accessit ad suscipiendam religionem. |
| 10 | Videt etiam ipsius resurrectionis quamdam imaginem in animo suo factam, sine qua intelligi non potest quidquid factum corporaliter dicitur, sive credatur, sive non credatur. |