monumenta.ch > Augustinus > 91 > 5 > . . . > 6 > . . . > 67 > 7 > 5 > 9 > 8 > 12 > 4 > 1 > 1 > 1 > 25 > 2 > 1 > 1 > 4 > 4 > 5 > 6 > 5 > 9 > 2 > 12 > 1 > 8 > 9 > 6 > 9 > 8 > 3 > 8 > 3 > 6 > 6 > 9 VI > 3 > 7 > 7 > 9 > 4 > 3 > 9 VI > 8 > 5 > 12 > 12 VIII > 8 VI > 7 > 5 > 3 > 6 V > 7 > 7 > 6 III > 3 > 4 III > 6 > 6 > 6 III > 3 III > 1 > 12
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT V., 13.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 5a, 12.

1 Si ergo iam ista distincta sunt, veniamus ad causam.
2 Scimus posse Deum videri, quoniam scriptum est: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).
3 An forte non debui dicere, Scimus; sed.
4 Credimus: quoniam Deum nec corpore aliquando vidimus, sicut hanc lucem; nec mente, sicut ipsam in nobis, qua id credimus, fidem; sed tantum quia scriptum est in ea Scriptura cuius fideles sumus, quod verum sit minime dubitamus?
5 Apostolus tamen Ioannes cum tale aliquid diceret, Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2): ecce scire se dixit quod nondum factum fuerat, nec videndo, sed credendo cognoverat.
6 Recte itaque diximus, Scimus Deum posse videri; quamvis eum non viderimus, sed divinae auctoritati quae sanctis Libris continetur, crediderimus.
Augustinus HOME