monumenta.ch > Augustinus > 4 IV > 21 > 23 > 12 > 9 > 7 > 2 I > 30 > 12 > 17 > 12 VI > 10 > 9 > 6 > 10 > 5 > 12 > 4 > 9 > 2 > 5 > 44 > 17 > 13 > 8 IV > 8 > 12 > 14 XIII > 2 > 2 > 20 > 11 > 22 > 9 > 22 > 26 > 8 > 8 > 16 > 24 > 28 > 51 > 3 > 33 > 1 I > 7 > 32 > 7 > 2 > 7 > 24 > 7 IV > 33 > 8 > 12 IV > 16 > 2 > 5 > 4 > 34 > 2 > 25 > 39 > 3 > 8 > 5 > 32 > 12 IV > 14 > 14 > 31 > 7 IV > 35 > 12 > 7 > 24 > 16 > 5 > 10 > 7 > 4 > 7 > 12 > 5 > 14 > 12 > 43 > 7 IV > 30 > 36 > 7 > 24 > 31 > 28 > 35 > 3 > 6 > 7 > 19


Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 7, 19.

1 Si haec verba intelligis, quid restat quod a me amplius requiratur, cum iam illa quae difficilis videbatur, soluta sit quaestio?
2 Discretum est quippe quomodo dictum sit, Deum nemo vidit unquam, et quomodo Deum iusti antiqui viderint.
3 Sed illud propterea dictum est, quoniam Deus natura invisibilis est.
4 Illi autem ideo viderunt, quicumque Deum viderunt, quia cui voluerit, sicut voluerit, apparet ea specie quam voluntas elegerit, etiam latente natura.
5 Nam si, quando patres Deum viderunt, ipsa illis natura eius apparuit, quamvis si noluisset utique non apparuisset: quomodo Deum nemo vidit unquam, cum eo volente ipsa eius a tot patribus natura conspecta sit?
6 Quod si dicitur Filius a patribus visus, ut de Deo Patre accipiatur dictum, quod eum nemo unquam viderit; non quidem amisit occasionem Ambrosius, ut hinc quosdam haereticos redargueret, id est Photinianos, qui principium Filio Dei ex utero Virginis tribuunt, nec volunt credere quod et antea fuerit.
7 Sed quia videbat alios, id est Arianos, perniciosius insidiantes, quorum procul dubio error adstruitur, si Patris natura invisibilis, Filii vero visibilis creditur; utriusque unam pariterque invisibilem asseruit esse naturam, adiungens etiam Spiritus sancti.
8 Quod breviter quidem, sed admirabiliter intimavit, ubi secutus ait: Aut certe refelli non potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si tamen est Spiritus sancti visio, ea specie videri, quam voluntas elegerit, non natura formaverit.
9 Potuit dicere, Non natura monstraverit; sed maluit dicere, formaverit, ne ipsam speciem in qua Deus elegit apparere, de sua natura formare putaretur, et ex hoc utique convinceretur convertibilis esse mutabilisque substantiae: quod ipse Deus a fide piorum misericors et benignus averterit!
Augustinus HOME