monumenta.ch > Augustinus > 5 > 7 > 8 > 9 > 6 > 8 > 9 > 6 > 6 > 8 > 1 > 1 > 3 > 9 > 7 > 5 > 4 > 6 > . . . > . . . > 2 > . . . > . . .


Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., . . .

1 Aliud est enim videre, aliud est totum videndo comprehendere.
2 Quandoquidem id videtur, quod praesens utcumque sentitur: totum autem comprehenditur videndo, quod ita videtur ut nihil eius lateat videntem, aut cuius fines circumspici possunt; sicut te nihil latet praesentis voluntatis tuae, circumspicere autem potes fines annuli tui.
3 Exempli gratia duo posui, quorum alterum ad mentis obtutum, alterum ad corporales oculos pertinet: visus enim, sicut ille ait, ad utrumque referendus est, id est et ad oculos et ad mentem.
Augustinus HOME