monumenta.ch > Augustinus > 2 > 8 > 2 > 2 > 5 > 36 > 54 > 52 > 2 > 5 > 37 > 3 > 2 > 53 > 5 > 4 > 2 > 5 > 7 > 49 > 3 > 51 > 2 > 35 > 41 > 3 > 26 > 47 > 24 > 21 > 16 > 43 > 21 > 47 > 22 > 28 > 21 > 43 > 50 > 36 > 42 > 21 > 26 > 45 > 39 > 14 > 34 > 31 > 16 > 30 > 46 > 29 > 27 > 45 > 37 > 34 > 38 > 23 > 40
Augustinus, Epistolae, CAPUT XVI, , 39. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 16, 40.

1 Aliter ergo ista, aliter illa divina verba in fide recipis.
2 De nobis enim tibi subest fortasse aliquis scrupulus, ne in his divinis eloquiis aliquid minus dilucide intelligamus, et non sicut dicta sunt, sed sicut suspicamur, exponantur a nobis.
3 Forte enim dicis apud teipsam: Quid.
4 si et mundo corde videtur Deus, et in loco tamen videtur?
5 aut, Quid, si oculis etiam corporalibus Deum videbunt qui mundo sunt corde, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, quando erimus aequales Angelis Dei?
6 Quantum ergo nobis credere debeas, vel non debeas, fortassis ignoras; et vel plus vel minus quam debes nobis credendo, ne fallaris attendis: divinis autem Scripturis, etiam nondum perspicue intellectis, credendum esse non dubitas.
7 Sed hanc considerationem credendi vel non credendi, et difficultatem scientiae, et dubitationis aestus, et piam fidem quae divinis debetur affatibus, in tua mente, ita ut sunt, attendis et vides: nec de his omnino quod apud te ita sint, sive ut ego dixi, sive ut ipsa potius nosti, aliquid ambigis.
8 Vides itaque fidem tuam, vides dubitationem tuam, vides studium tuum voluntatemque discendi; et cum auctoritate divina movearis ad credenda quae non vides, haec te tamen credere incunctanter vides: distribuis et discernis haec omnia.
Augustinus HOME