monumenta.ch > Augustinus > 10 > 28 > 34 > 60 > 44 > 21 > 11 > 32 > 34 > 10 > 15 > 49 > 33 > 64 > 48 > 16 > 51 > 11 > 40 > 19 > 13 > 18 > 55 > 27 > 29 > 17 > 30 > 20 > 51 > 10 > 31 XII > 50 > 6 > 33 > 25 > 26 > 13 > 37 > 41 > 45 > 23 > 9 > 36 > 33 > 32 > 65 > 83 > 33 > 82 > 68 > 80 > 16 > 79 > 84 > 72 > 49 > 42 > 31 > 22 > 27 > 5 > 54 > 24 > 12 > 25 > 9 > 26 > 35 > 30 > 28 > 29 > 4 > 37 > 12 > 12 > 85 > 35 > 36 > 50 > 39 > 6 > 39 > 35 > 6 > 11 > 30 XII > 8 > 9 > 73 > 23 > 38 > 38 > 47 > 3 > 6 > 71 > 46
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XIX., 47.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 19, 46.

1 Arbitror te iam concedere, his omnibus consideratis, recte dictum esse quod Deus nec in loco videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu.
2 Et si quid in iis minus intelligimus, vel aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelabit, si in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 13, 16).
3 Pervenimus autem ut credamus Deum non corpus esse, sed spiritum (Ioan. IV, 24): pervenimus etiam ut credamus quod Deum nemo vidit unquam (Id. I, 18); et quod Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Ioan. I, 5); et quod apud Deum non est commutatio, nec momenti obumbratio (Iacobi I, 17); et quod lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16); et quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, sine ulla diversitate et separatione naturae (I Ioan. V, 7); et quod mundi cordes eum videbunt (Matth. V, 8); et quod similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2); et quod Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in illo manet (Id. IV, 16); et quod pacem et sanctificationem sectari debemus, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. XII, 14); et quod corruptibile hoc et mortale corpus nostrum, in resurrectione commutabitur et induet incorruptionem atque immortalitatem; et quia seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 53, 44), transfigurante Domino corpus humilitatis nostrae, ut conforme faciat corpori gloriae suae (Philipp. III, 21); et quod Deus fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 27); et quod spiritu mentis nostrae renovamur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit nos (Coloss. III, 10).
4 In his atque huiusmodi Scripturarum sanctarum auctoritatibus per fidem ambulantes, qui dato vel divinitus adiuto intellectu spiritualiter profecerunt, et spiritualia spiritualibus comparare potuerunt, viderunt melius videri mente quam corpore; et ea videri mente quae non continerentur locis, nec inter se locorum intervallis separarentur, nec minora essent in parte quam in toto.
Augustinus HOME