monumenta.ch > Augustinus > 20 > 22 > 14 > 24 > 13 > 7 > 34 > 17 > 28 > 14 > 5 > 9 > 4 > 30 > 31 > 19 > 3 > 6 > 18 > 2 > 20 > 26 > 20 > 18 > 2 > 11 > 16 > 12 > 26 > 14 > 17 > 24 > 13 > 24 > 21 > 14 > 13 > . . . > 8 > 10 > 22 > 17 > 28 > 34 > 9 > 28 > 31 > 35 > 16 > 19 > 30 > 12 > 15 > 11 > 22 > 1 > 22 > 9 > 10 > 51 > 36 > 23 > 12 > 15 > 18 > 10 > 11 > 26 > 36 > 22 > 12 > 20 > 9 > 35 > 19 > 25 > 8
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., 9.

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 4, 8.

1 Proinde ne longum faciamus, hoc certe sentis quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo Deus faciat.
2 Cui sententiae ac obiiciatur quod omnes creaturas sexto die consummaverit Deus et septimo die requieverit, adhibes testimonium ex Evangelio, Pater meus usque nunc operatur (Ioan. V, 17).
3 Sic enim ad Marcellinum scripsisti: in qua epistola etiam mei commemorationem benevolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei ipsam facilius possem explicare sententiam (Sap., epist. 165).
4 Quod si potuissem, non ille hoc abs te tam longe posito inquireret; si tamen id tibi ex Africa scripsit.
5 Nam quando scripserit nescio; lantum scio quod de hoc bene cognoverit cunctationem meam: unde me inconsulto facere voluit.
6 Quanquam etiam si consuleret, magis hortarer, et gratias agerem quod nobis omnibus conferri posset, nisi tu breviter rescribere, quam respondere maluisses: credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire quod ille quaesiverat.
7 Ecce volo ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo.
Augustinus HOME