monumenta.ch > Augustinus > 17 > 19 > 21 > 5 > 27 > 3. 5 > 30 > 35 > 4 > 62 > 45 > 7 > 1. 4 > 21 > 15 > 1. 5 > 41 > 15 > 9 IV > 42 > 23 > 2 > 6.11 > 41 > 32 > 33 > 5. 8 > 13 > 8 > 39 > 27 XXI > 1. 2 > 48 > 27 > 28 > 5. 9 > 4. 4 > 53 > 24 > 4. 5 > 3. 6 > 8.15 > 22 > 35 > 15 > 16 > 61 > 22 > 2 > 1. 3 > 6.12 > 15 > 30 > 10 > 6 > 6 > 5 > 18 > 35 > 26 > 38 > 11
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT V., 12.

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 5, 11.

1 Ea vero quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile puto me posse refellere; sicuti est illud, quo eam sibi quidam videntur urgere, quomodo consummaverit Deus omnia opera sua sexto die, et septimo requieverit (Gen. II, 2), si novas adhuc animas creat?
2 Quibus si dixerimus quod ex Evangelio in supradicta epistola posuisti, Pater meus usque nunc operatur; respondent, operatur dictum est, institutas administrando, non novas instituendo naturas, ne Scripturae Geneseos contradicatur, ubi apertissime legitur consummasse Deum omnia opera sua.
3 Nam et quod eum scriptum est requievisse, utique a creandis novis creaturis intelligendum est, non a gubernandis; quia tunc ea quae non erant fecit, a quibus faciendis requievit: quia consummaverat omnia quae antequam essent, vidit esse facienda, ut deinceps non ea quae non erant, sed ex his quae iam erant, crearet et faceret quidquid faceret.
4 Ita utrumque verum esse monstratur, et quod dictum est, requievit ab operibus suis; et quod dictum est, usque nunc operatur: quoniam Genesi non potest Evangelium esse contrarium.
Augustinus HOME