monumenta.ch > Augustinus > 23 > 8 > 41 > 22 XVIII > 33 > 12 IV > 34 > 16 > 55 > 2 > 5 > 44 > 4 > 34 > 2 > 41 > 25 > 39 > 3 > 6. 9 > 59 > 8 > 3. 6 > 5 > 36 > 38 > 32 > 6. 9 > 66 > 30 > 16 > 14 > 7. 9 > 14
Augustinus, Epistolae, CAPUT V., , 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 5, 14.

1 Id etiam quod aiunt, omne quod in tempore coepit esse, immortale esse non posse; quia omnia orta occidunt, et aucta senescunt, ut eo modo credi cogant, animum humanum ideo esse immortalem, quod ante omnia tempora sit creatus, non movet fidem nostram: ut enim alia taceam, coepit esse in tempore immortalitas carnis Christi, quae tamen iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
Augustinus HOME