monumenta.ch > Augustinus > 45 > 13 > 13 > 24 > 32 > 26 > 18 > 8 > 22 > 30 > 65 > 63 > 28 > 30 > 38 > 37 > 17 > 60 > 14 > 16 > 40 > 34 > 13 > 16 > 36 > 10 > 35 > 5 > 28 > 4 > 45 > 23 > 24
Augustinus, Epistolae, CAPUT VIII., , 23. <<<     >>> 25.

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 8, 24.

1 Sed contra Cypriani aliquam opinionem, ubi quod videndum fuit, fortasse non vidit, sentiat quisque quod libet; tantum contra apostolicam manifestissimam fidem nemo sentiat, quae ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat: ex qua condemnatione non liberat, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, in quo uno omnes vivificantur quicumque vivificantur.
2 Contra Ecclesiae fundatissimum morem nemo sentiat, ubi ad Baptismum, si propter sola parvulorum corpora curreretur, baptizandi offerrentur et mortui.
Augustinus HOME