monumenta.ch > Augustinus > . . . > 9 > 8 > . . . > 6 > . . . > 3 > 6 > 9 > 6 > . . . > 6 > 8 > 6 > 6 > 7 > 9 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 9 VI > 9 > 4 III > 8 V > 2 > 6 > 8 VI > 7 > 8 > 9 > 5 > 4 > 8 > 5
Augustinus, Epistolae, CAPUT II., , 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 2, 5.

1 Certe hinc persuadent, qui unam virtutem habuerit habere omnes, et omnes deesse cui una defuerit, quod prudentia, nec ignava, nec iniusta, nec intemperans potest esse: nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit.
2 Porro si prudentia tunc erit, si et fortis, et iusta, et temperans sit, profecto ubi fuerit, secum habet caeteras.
3 Sic et fortitudo imprudens esse non potest, vel intemperans, vel iniusta: sic temperantia necesse est ut prudens, fortis, et iusta sit: sic iustitia non est, nisi sit prudens, fortis, et temperans.
4 Ita ubi vera est aliqua earum, et aliae similiter sunt; ubi autem aliae desunt, vera illa non est, etiamsi aliquo modo similis esse videatur.
Augustinus HOME