monumenta.ch > Augustinus > 11 > 3 II > 15 VII > 22 > 13 > 4 II > 4 > 24 > 13 > 23 > 11 > 17 > 11 > 5 > 13 > 26 > 18 > 26 > 22 > 30 > 25 > 19 > 28 XI > 41 > 22 > 10 > 15 > 28 > 10 > 30 > 23 > 21 > 17 > 11 > 28 > 15 > 22 > 27 > 16 > 50 > 40 > 16 > 36 > 8
Augustinus, Epistolae, CAPUT II., , 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 2, 8.

1 Quapropter dum quaeritur etiam de vitiis utrum ipsa similiter omnia sint, ubi unum erit; aut nulla sint, ubi unum non erit; laboriosum est id ostendere, propterea quia uni virtuti duo vitia opponi solent, et quod aperte contrarium est, et quod specie similitudinis adumbratur.
2 Unde illa Catilinae, quia fortitudo non erat, quae esset, cum secum virtutes alias non habebat, facilius videbatur: quod vero ignavia fuerit, ubi exercitatio quaslibet gravissimas molestias perpetiendi atque tolerandi, supra quam cuiquam credibile est, fuit, aegre persuaderi potest.
3 Sed forte acutius intuentibus, ignavia apparet ipsa duritia; quia laborem bonorum studiorum quibus vera acquiritur fortitudo, neglexerat.
4 Verumtamen quia sunt audaces qui timidi non sunt, et rursus timidi quibus abest audacia, cum sit utrumque vitium; quoniam qui vera virtute fortis est, nec temere audet, nec inconsulte timet; cogimur fateri vitia plura esse virtutibus.
Augustinus HOME