monumenta.ch > Augustinus > 11 > 3 II > 15 VII > 22 > 13 > 4 II > 4 > 24 > 13 > 23 > 11 > 17 > 11 > 5 > 13 > 26 > 18 > 26 > 22 > 30 > 25 > 19 > 28 XI > 41 > 22 > 10 > 15 > 28 > 10 > 30 > 23 > 21 > 17 > 11 > 28 > 15 > 22 > 27 > 16 > 50 > 40 > 16 > 36 > 8 > 13 > 16 > 16 > 23 > 37 > 2 > 23 > 20 > 21 > 9
Augustinus, Epistolae, CAPUT II., , 8. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 2, 9.

1 Unde aliquando vitium vitio tollitur; ut amore laudis, amor pecuniae: aliquando unum cedit, ut plura succedant; velut qui ebriosus fuerit, si modicum biberit, et tenacitatem et ambitionem didicerit.
2 Possunt itaque vitia etiam cedere vitiis succedentibus, non virtutibus; et ideo plura sunt.
3 Virtus vero quo una ingressa fuerit, quoniam secum caeteras ducit, profecto vitia cedent omnia quaecumque inerant: non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus, vel pauciora pluribus succedebant.
Augustinus HOME