monumenta.ch > Augustinus > 5 II > 20 > 27 > 14 > 19 VIII > 21 > 14 > 33 > 24 XV > 11 > 3 > 31 > 3 II > 19 > 25 > 18 > 26 > 34 XIII > 20 > 35 > 14 > 23 > 17 > 14 > 4 II > 15 VIII > 14 > 34 > 3 II > 13 > 29 > 20 > 35 > 27 > 21 > 36 XIII > 37 XIII > 35 XIII > 29 > 23 XIII > 10 > 25 > 26 > 21 > 19 > 16 > 42 > 25 > 26 > 14 > 14 > 23 > 29 > 22 > 12
Augustinus, Epistolae, CAPUT III., , 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 3, 12.

1 Proinde mihi videntur Stoici falli, quia proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam; sed tunc habere cum in ea omnino perfectus fuerit: non quia illum provectum negant; sed nisi ex profundo quodam emergendo, repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem.
2 Sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aquam stadiis multis super se habeat altam, aut uno palmo, aut digito: sic illos qui tendunt ad sapientiam, proficere quidem dicunt, tanquam ab imo gurgitis surgentes in aerem; sed nisi totam stultitiam velut opprimentem aquam, proficiendo velut emergendo evaserint, non habere virtutem, nec esse sapientes: ubi autem evaserint, mox habere totam, nec quidquam stultitiae remanere, unde omnino ullum peccatum possit existere.
Augustinus HOME