monumenta.ch > Augustinus > 6 > 15 IX > 8 > 52 > 7 > 6 > 5 > 4 > 5 > 44 > 48 > 41 > 5 > 7 > 32 > 9 > 19 > 48 > 41 > 4 > 32 > 7 > 53 > 45 > 3 > 8 > 33 > 7 > 30 XIX > 3 > 21 IX > 7 > 18 > 15 IX > 17 > 5 > 15 > 6 > 7 > 9 > 45 > 2 > 69 > 29 > 11 > 70 > 2 > 27 > 12 > 20 > 19 IX > 21 IX > 13 IX > 16 > 25 > 2 > 8 > 26 > 8 > 15 IX > 6 > 9 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13
Augustinus, Epistolae, CAPUT III., , 12. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 3, 13.

1 Haec similitudo, ubi stultitia velut aqua, et sapientia velut aer ponitur, ut animus a praefocatione stultitiae tanquam emergens, in sapientiam repente respiret, non mihi videtur satis accommodata nostrarum Scripturarum auctoritati: sed illa potius, ut vitium vel stultitia tenebris, luci autem virtus vel sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intelligibilia duci possunt.
2 Non itaque sicut de aquis in aerem surgens, ubi earum summum transierit, repente quantum sufficit inspiratur; sed sicut de tenebris in lucem procedens, paulatim progrediendo illuminatur.
3 Quod donec plenissime fiat, iam eum tamen dicimus tanquam de abditissima spelunca egredientem, vicinia lucis afflatum, tanto magis, quanto magis propinquat egressui: ut illud quod in eo lucet, sit utique ex lumine quo progreditur; illud autem quod adhuc obscurum est, sit ex tenebris unde egreditur.
4 Itaque et non iustificabitur in conspectu Dei omnis vivens (Psal. CXLII, 2); et tamen iustus ex fide vivit (Habac. II, 4).
5 Et induti sunt sancti iustitia (Iob. XXIX, 14), alius magis, alius minus: et nemo hic vivit sine peccato, et hoc alius magis, alius minus; optimus autem est, qui minimum.
Augustinus HOME