monumenta.ch > Augustinus > 10 > 28 > 34 > 60 > 44 > 21 > 11 > 32 > 34 > 10 > 15 > 49 > 33 > 64 > 48 > 16 > 51 > 11 > 40 > 19 > 13 > 18 > 55 > 27 > 29 > 17 > 30 > 20 > 51 > 10 > 31 XII > 50 > 6 > 33 > 25 > 26 > 13 > 37 > 41 > 45 > 23 > 9 > 36 > 33 > 32 > 65 > 83 > 33 > 82 > 68 > 80 > 16 > 79 > 84 > 72 > 49 > 42 > 31 > 22 > 27 > 5 > 54 > 24 > 12 > 25 > 9 > 26 > 35 > 30 > 28 > 29 > 4 > 37 > 12 > 12 > 85 > 35 > 36 > 50 > 39 > 6 > 39 > 35 > 6 > 11 > 30 XII > 8 > 9 > 73 > 23 > 38 > 38 > 47 > 3 > 6 > 71 > 46 > 9 > 12 > 3 > 14
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., 15.

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 4, 14.

1 Sed quid ego, tanquam oblitus cui loquor, doctori similis factus sum, cum proposuerim quid abs te discere velim?
2 Sed quia de peccatorum parilitate, unde in id quod agebam incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, iam eam tandem aliquando concludam.
3 Quia etsi verum est, eum qui habet unam, omnes habere virtutes; eum qui unam non habet, nullam habere: nec sic peccata sunt paria.
4 Quia ubi virtus nulla est, nihil quidem rectum est; nec tamen ideo non pravo pravius est, distortoque distortius.
5 Si autem, quod puto esse verius, sacrisque Litteris congruentius, ita sunt animae intentiones, ut corporis membra, non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus; et aliud illuminatur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine et tenebroso inumbratur obstaculo: profecto, ita ut quisque illustratione piae charitatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, in aliquo nihil; sic potest dici habere aliam, et aliam non habere, aliam magis, aliam minus habere virtutem.
6 Nam et, Maior est in isto charitas, quam in illo, recte possumus dicere; et, Aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad charitatem quae pietas est: et in ipso uno homine quod maiorem habeat pudicitiam quam patientiam, et maiorem hodie quam heri, si proficit; et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam.
Augustinus HOME