monumenta.ch > Content sbbMs.Phill.1786 > 8 > 8 IV > 14 > 3 > 2 > 1 > 3 III > 4 > 6 > 2 > 2 > 32 > 13 > 10 > 8 > 1 > 9 IX > 11 > 5 IV > 7 > § 1 > 25 > 10 > 4 > 22 > 2 > 184 > 2 > 23 > 4 > 3 > 10 > 7 > 74 > 2 I > 48 > 3 > 116 > 13 > 2 > 3 > 4 > 15 > 5 > 4 > 21 > § 49 > 16 > 23 > 3 > 27 > 171 > 4. 6 > 5 > 7 > 7 IV > 3 > 256 > 3 > 29 > 6 III > 106 > 5 > 146 > 8 > 13 > 2 I > 5 > 8. 9 > 6 IV > 2 > 1 I > 117 > 3 > 5 > 3. 6 > 6 IV > 17 > 25 > 3 > 11 > 4 > 1 I > 6. 7 > 28 > 9.11 > 22 > 7 > 14 > 19 > 4. 7 > . . . > 16 > 25 > 12 > 23 > 20
Augustinus, Epistolae, CAPUT VI., , 19. <<<     >>> 21.

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 6, 20.

1 Et hoc utique iustum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt; et detur eis, quia dederunt.
2 Inest quippe Deo et misericordia iudicanti, et iudicium miseranti.
3 Propter quod ei dicitur, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1): nam quisquis velut nimium iustus iudicium sine misericordia quasi securus exspectat, iram iustissimam provocat, quam timens ille dixit, Ne intres in iudicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2).
4 Unde dicitur populo contumaci, Quid vultis mecum iudicio contendere (Ier. II, 29)?
5 Cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor?
6 aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato?
7 Quae igitur spes est, nisi superexsultet misericordia iudicio?
8 Sed erga illos qui misericordiam fecerunt, veraciter dicendo, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus; et sine murmuratione dando; hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7).
9 Denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos vehementer illa sententia terruerat, consoletur; cum admonet quomodo etiam quotidiana peccata, sine quibus hic non vivitur, quotidianis remediis expientur: ne homo, qui cum in uno offenderit fit omnium reus, in multis offendendo ( quia in multis offendimus omnes ) propter magnum aggerem reatus sui minutatim collectum, ad tribunal tanti iudicis perveniat, et eam quam non fecit, misericordiam non inveniat; sed potius dimittendo atque dando mereatur sibi dimitti peccata, reddique promissa.
Augustinus HOME