monumenta.ch > Augustinus > 4. 7 > 1. 1 > 16 > 25 > 22 > 1. 2 > 16 > 9.16 > 11 > 26 > 16 > 18 > 24 > 17 > 7. 8 > 10 > 8.12 > 9.10 > 12 > 11 > 6.11 > 24 > 4. 7 > 27 > 22 > 19 > 3. 4 > 7. 9 > 22 > 21 > 38 > 17 > 10 > 12 > 18 > 26 > 15 > 35 > 19 > 31 > 70 > 11 > 20 > 10 > 12 > 1. 1 > 16 > 22 > 11 > 28 > 34 > 6.11 > 22 > 17 > 19 > 10
Augustinus, Epistolae, CAPUT II., , 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 2, 10.

1 Si autem putant, quod nemo possit iuste aliquem persequi, sicut in collatione dixerunt, illam esse veram Ecclesiam quae persecutionem patitur, non quae facit; omitto dicere quod superius commemoravi, quia si ita est ut dicunt, Caecilianus ad veram Ecclesiam pertinebat, quando eum maiores illorum usque ad Imperatoris iudicium accusando persequebantur.
2 Nos enim dicimus ideo illum ad veram Ecclesiam pertinuisse, non quia persecutionem patiebatur, sed quia propter iustitiam patiebatur; illos autem ideo fuisse abalienatos ab Ecclesia, non quia persequebantur, sed quia iniuste persequebantur: nos itaque hoc dicimus.
3 Illi vero si non quaerunt causas quare quisque faciat persecutionem, vel quare patiatur, sed hoc putant esse signum veri Christiani, si persecutionem non faciat, sed patiatur; sine dubio Caecilianum in ea definitione constituunt, qui non faciebat, sed patiebatur: maiores autem suos ab ea definitione foras mittunt, qui faciebant, non patiebantur.
Augustinus HOME