monumenta.ch > Augustinus > 6.12 > 6.10 > 52 > 16 > 3 > 20 > 11 > 7 > 3. 5 > 23 XIII > 64 > 29 > 10 > 14 > . 1 > 4. 7 > 41 > 8.19 > 8.18 > 20 > 19 XIII > 3. 5 > 1. 2 > 3. 4 > 8.12 > 32 > 16 > 5 > 29 > 34 > 4 II > 13 > 37 > 29 > 4 > 3. 9 > 24 > 8.16 > 3 II > 12 > 12.24 > 20 > 4. 6 > 20 > 1. 2 > 36 > 2. 3 > 33
Augustinus, Epistolae, CAPUT VIII., , 32. <<<     >>> 34.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 8, 33.

1 Si enim duo aliqui in una domo habitarent, quam certissime sciremus esse ruituram, nobisque id praenuntiantibus nollent credere, atque in ea manere persisterent; si eos inde possemus eruere vel invitos, quibus imminentem illam ruinam postea demonstraremus, ut redire ulterius sub eius periculum non auderent, puto nisi faceremus, non immerito crudeles diiudicaremur.
2 Porro si unus illorum nobis diceret, Quando intraveritis eruere nos, meipsum continuo trucidabo; alter autem nec exire quidem inde, nec erui vellet, sed neque necare se auderet; quid eligeremus, utrum ambos ruinae opprimendos relinquere, an uno saltem per misericordem nostram operam liberato, alterum non nostra culpa, sed sua potius interire?
3 Nemo est tam infelix qui non quid fieri in talibus causis oporteat, facillime iudicet.
4 Et de duobus hominibus, uno scilicet perdito, et uno liberato similitudinem istam proposui: quid ergo sentiendum est de quibusdam paucis perditis, et innumerabili multitudine populorum liberatorum?
5 Non enim vel tot sunt illi homines qui sua voluntate pereunt, quot liberantur per istas leges ab illa pestifera aeternaque pernicie fundi, pagi, vici, castella, municipia, civitates.
Augustinus HOME