monumenta.ch > Augustinus > 7 > 28 > 43 > 24 > 47 > 2 I > 14 > 56 > 9 > 6 > 52 > 70 > 56 > 27 > 36 > 14 > 18 > 19 > 31 > 40 > 21 > 35 > 3 > 4. 8 > 2 > 40 > 58 > 15 > 2 > 46 > 25 > 48 > 53 > 34 > 25 > 26 > 31 > 33 > 3. 6 > 37 > 35 > 23 > 5. 8 > 18 > 2 > 1. 3 > 32 > 33 > 1 > 67 > 37 > 45 > 12 > 17 > 1 > 55 > 6 > 36 > 12 > 18 > 19 > 21
Augustinus, Epistolae, CAPUT VI., , 20. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 6, 21.

1 Hoc sacramentum longe est a cordibus sapientium superborum, et ideo non christianorum, ac per hoc nec vere sapientium.
2 Illorum etiam dico sapientium qui cognoverunt Deum; quia cognoscentes Deum, sicut dicit Apostolus, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 21).
3 Nosti autem in quo sacrificio dicatur, Gratias agamus Domino Deo nostro.
4 A cuius sacrificii humilitate longe abest typhus, et cothurnus illorum.
5 Et ideo multum mirabilis res est quemadmodum quorumdam nondum cognoscentium Deum sit inhabitator Deus, et quorumdam cognoscentium non sit.
6 Nec illi enim ad templum Dei pertinent, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; et ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati Sacramento Christi, regenerati Spiritu sancto, qui certe per aetatem nondum possunt cognoscere Deum: unde quem potuerunt illi nosse nec habere, isti potuerunt habere antequam nosse.
7 Beatissimi autem sunt, quibus hoc est Deum habere quod nosse: ipsa quippe notitia plenissima, verissima, felicissima est.
Augustinus HOME