monumenta.ch > Augustinus > 1 > 11 > 20 > 17 > 18 > 37 > 16 > 12 > 21 > 11 > 32 > 7 > 20 > 10 > 6 > 17 > 2 > 19 > 10 > 21 > 5 > 35 > 20 > 5 > 4 > 16 > 18 > 19 > 9 > 41 > 26 > 13 > 28 > 3 > 19 > 11 > 33 > 8 > 17 > 26 > 24 > 24
Augustinus, Epistolae, CAPUT VII., , 23. <<<     >>> 25.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 7, 24.

1 Quanquam etiamsi usque adeo est in illo puero acceleratus usus rationis et voluntatis, ut intra viscera materna iam posset agnoscere, credere, consentire, quod in aliis parvulis aetas exspectatur ut possint; etiam hoc in miraculis habendum divinae potentiae, non ad humanae trahendum est exemplar naturae.
2 Nam quando Deus voluit, etiam iumentum mutum rationabiliter est locutum (Num. XXII, 28): nec ideo sunt admoniti homines in deliberationibus suis etiam asinina exspectare consilia.
3 Quocirca nec quod factum est in Ioanne contemno, nec inde regulam quid sentiendum sit de parvulis figo: imo id in illo propterea mirabiliter praedico, quia in aliis non invenio.
4 Habet quidem aliquid simile etiam illa in Rebeccae utero lucta geminorum; verum et hoc usque adeo prodigium fuit, ut divinum propterea mulier oraculum quaereret, et audiret duobus illis infantulis duos populos fuisse figuratos (Gen. XXV, 22, 23).
Augustinus HOME