monumenta.ch > Augustinus > 2 > 81 > 1 > 25 > 4 > 48 > 34 > 25 > 31 XXI > 2 > 26 > 31 > 61 XXXVII > 1 > 9 > 23 > 6 > 33 > 37 > 23 > 50 > 1 > 11 > 88 > 57 > 18 > 9 > 56 XXXV > 27 > 4 > 2 > 2 > . . . > 3 > 1 > 81 > 35 XXVII > 32 > 33 > 1 > 37 > 12 > 56 > 66 > 5 > 17 > 4 > 17 > 1 > 6 > 23 > 25 > 55 > 36 XXVII > 1 > 94 > 8 > 7 > 50 > 11 > 6 > 88 > 36 > 57 > 12 > 27 > 18 > 22 > 19 > 21 > 1 > 1 > 62 > 5 > 8 > 75 > 42 > 21 > 9 > 4 > 13 > 50 > 11 > 22 > 30 > 17 > 47 > 31 > 19 > 21 > 5 > 27 > 30 > 4 > 7 > 21 > 15 > 15 > 9 IV > 42 > 23 > 3 II > 2 > 41 > 13 > 8 > 39 > 27 XXI > 27
Augustinus, Epistolae, CAPUT VIII., , 26. <<<     >>> 28.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 8, 27.

1 Habitare autem ideo et in talibus dicitur, quia in eis occulte agit, ut sint templum eius; idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit.
2 Spe enim salvi facti sumus, sicut Apostolus dicit; cum alio loco dicat, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5).
3 Cum ergo hic dicat, Salvos nos fecit, tanquam salus ipsa iam data sit, quemadmodum intelligendum sit, illic exponit, ubi ait: Spe enim salvi facti sumus.
4 Spes autem quae videtur, non est spes; quod enim videt quis, quid sperat?
5 Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25).
6 Multa namque dicuntur in Scripturis tanquam facta sint, cum in spe adhuc esse intelligantur.
7 Unde est et illud quod Dominus discipulis ait, Omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis (Ioan. XV, 15): quod usque adeo secundum spem dictum est futurorum, ut eis postmodum dicat, Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo (Id. XVI, 12).
8 Agit ergo in quibus mortalibus adhuc habitat, ipsam aedificationem habitaculi sui, quam non in ista, sed in alia post hanc vitam perficit, quando absorbebitur mors in victoriam diceturque illi: Ubi est, mors, victoria tua?
9 ubi est, mors, aculeus tuus?
10 Quid est autem mortis aculeus, nisi peccatum (I Cor. XV, 54-56)?
Augustinus HOME