monumenta.ch > Augustinus > 2 > 8 > 2 > 2 > 5 > 36 > 54 > 52 > 2 > 5 > 37 > 3 > 2 > 53 > 5 > 4 > 2 > 5 > 7 > 49 > 3 > 51 > 2 > 35 > 41 > 3 > 26 > 47 > 24 > 21 > 16 > 43 > 21 > 47 > 22 > 28 > 21 > 43 > 50 > 36 > 42 > 21 > 26 > 45 > 39 > 14 > 34 > 31 > 16 > 30 > 46 > 29 > 27 > 45 > 37 > 34 > 38 > 23 > 40 > 20 > 35 > 21 > 46 > 32
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT X., 33.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 10, 32.

1 Quamlibet itaque sententiam de praegnantibus, imo de hominibus habeamus adhuc intra materna viscera constitutis, utrum existimemus eos necne donari posse aliquo sanctificationis modo; vel propter Ioannem, qui nondum in hanc editus lucem, tamen exsultavit in gaudio: quod utique nisi operatione Spiritus sancti fieri potuisse quis credat?
2 vel propter Ieremiam, cui Dominus dicit, Priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Ierem. I, 5): tamen illa sanctificatio qua efficimur et singuli templa Dei, et in unum omnes templum Dei, non est nisi renatorum; quod nisi nati homines esse non possunt.
3 Nullus autem vitam in qua natus est, bene finiet, nisi renatus antequam finiat.
Augustinus HOME