monumenta.ch > Augustinus > 4.10 > 42 > 22 > . 1 > 4 > 3 > 26 > 34 > 31 > 32 > 29 > 29 > 36 > 4 > 3 > 84 > 6 > 51 > 3 > 6 > 23 > 18 > . 2 > . 3 > 37 > 64 > 35 > 59 > 27 > 50 > 32 > 77 > 44 > 39 > 29 > . 1 > 85 > 65 > 5 > 4 > 3 > 30 > 6 > 19 > 63 > 33 > 27 > 41 > 1 > 33 > 1 > 38 > 25 > 9 > 28 > 32 > 40 > 1 > 76 > 20 > 83 > 8 > 1 > 1 > 9 > 7 > 33 > 8 > 40 > 5 > 1 > 36 > 54 > 39 > 52 > 5 > 37
Augustinus, Epistolae, CAPUT XII., , 36. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 12, 37.

1 Nam illa, priusquam exiret de vulva, sanctificatio Ieremiae, quanquam nonnulli hoc in typum Salvatoris accipiant, qui regeneratione non eguit; tamen etiamsi de ipso Propheta accipiatur, potest et secundum praedestinationem non inconvenienter intelligi: sicut filios Dei appellat Evangelium nondum regeneratos, ubi Caiphas cum de Domino dixisset, Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat; mox Evangelium secutum adiunxit, Hoc autem a semetipso non dixit; sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Ioan. XI, 50-52).
2 Filios Dei appellavit utique praeter Hebraeam gentem, in caeteris etiam omnibus gentibus constitutos, nondum fideles, nondum baptizatos.
3 Quomodo ergo Dei filios, nisi secundum praedestinationem, secundum quam et Apostolus dicit quod nos elegerit Deus in Christo, ante constitutionem mundi (Eph. I, 4)?
4 Illa vero in unum congregatio factura eos erat filios Dei.
5 Neque enim in unum dictum est aliquem corporalem locum, cum de tali vocatione gentium propheta praedixerit, Et adorabunt eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium (Soph. II, 11); sed congregaret in unum dictum est, in unum spiritum, et in unum corpus, cuius unum caput est Christus.
6 Talis congregatio aedificatio est templi Dei.
7 Talem congregationem non generatio carnalis, sed regeneratio spiritualis facit.
Augustinus HOME