monumenta.ch > Augustinus > 1 > 13 > 54 XXXV > 9 > 11 > 5. 9 > 1 > 3. 6 > 5. 8 > 15.24 > 14.21 > 6 > 1 > 5 > 1 > 4 > 51 XXXIV > 2. 6 > 1 > 1. 3 > 1 > 11.16 > 3. 6 > 62 XXXVII > 8 > 33 XXIII > 38 XXV > 6 > 3. 6 > 57 XXXV > 4. 6 > 27 XXI > 58 XXXVI > 14.23 > 10 > 8.11 > 31 XXI > . 2 > 1. 3 > 8.15 > 34 XXVII > 7 > 9 > 1 > 1 > 6 > 13 > 38 XXVII > 27 XXI > 11 > 6 > 1 > 8.11 > 5 > 12.15 > 1 > 2 > 12.16 > 4 > 3 > 5 > 14.22 > 8 > 1 > 4 > 5. 7 > 20 > 6.10 > 31 XXI > 2
Augustinus, Epistolae, ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII . Ecclesiastica Gesta a B. Augustino confecta in designando ERACLIO qui ipsi in episcopatu succederet, atque interim senem aliqua parte curarum sublevaret. , , 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII..., 2.

1 Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Non opus est me de laudibus eius aliquid dicere; faveo sapientiae, et parco verecundiae: sufficit quia nostis eum; et hoc me velle dico quod vos velle scio; et si ante nescirem, hodie probarem.
2 Hoc ergo volo: hoc a Domino Deo nostro, nunc etiam in aetate frigida, votis ferventibus posco; hoc ut mecum oretis exhortor, admoneo, rogo, ut omnium in pace Christi collatis et conflatis mentibus confirmet Deus quod operatus est in nobis (Psal. LXVII, 29).
3 Qui misit mihi eum, servet eum; servet incolumem, servet sine crimine, ut qui facit gaudium viventis, locum suppleat morientis.
4 A notariis Ecclesiae, sicut cernitis, excipiuntur quae dicimus, excipiuntur quae dicitis; et meus sermo, et vestrae acclamationes in terram non cadunt.
5 Apertius ut dicam, ecclesiastica nunc Gesta conficimus: sic enim hoc esse, quantum ad homines attinet, confirmatum volo.
6 A populo acclamatum est trigesies sexies: Deo gratias, Christo laudes.
7 Exaudi, Christe, Augustino vita; dictum est tredecies.
8 Te patrem, te episcopum; dictum est octies.
9 Dignus et iustus est; dictum est vicies.
10 Bene meritus, bene dignus; dictum est quinquies.
11 Dignus et iustus est; dictum est sexies.
Augustinus HOME