monumenta.ch > Augustinus > 6 > 2 I > 49 XXXIII > 9 > 24 XVI > 14 VIII > 1 > 22 XVIII > 1 > 37 XXVI > 12 > 14 VIII > 30 XXIII > 6 > 23 XVIII > 1 > 14 XIII > 23 XVIII > 2 I > 27 XVIII > 59 XXXVI > 40 XXVI > 1 > 34 XXIII > 1 > 3 > 34 XXIII > 5 IV > 3 > 4 IV > 50 XXXIII > 7 > 7 IV > 24 XVIII > 7 > 5 > 39 XXVI > 4
Augustinus, Epistolae, ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII . Ecclesiastica Gesta a B. Augustino confecta in designando ERACLIO qui ipsi in episcopatu succederet, atque interim senem aliqua parte curarum sublevaret. , , 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII..., 4.

1 Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Scio quod scitis et vos, sed nolo de illo fieri quod de me factum est.
2 Quid autem factum sit multi scitis; illi soli nesciunt qui tunc aut nondum nati erant, aut nondum habebant aetatem sciendi.
3 Adhuc in corpore posito beatae memoriae patre et episcopo meo sene Valerio, episcopus ordinatus sum, et sedi cum illo: quod concilio Nicaeno prohibitum fuisse nesciebam, nec ipse sciebat.
4 Quod ergo reprehensum est in me, nolo reprehendi in filio meo.
5 A populo acclamatum est: Deo gratias; Christo laudes; dictum est tredecies.
Augustinus HOME