monumenta.ch > Augustinus > 6 > 2 I > 49 XXXIII > 9 > 24 XVI > 14 VIII > 1 > 22 XVIII > 1 > 37 XXVI > 12 > 14 VIII > 30 XXIII > 6 > 23 XVIII > 1 > 14 XIII > 23 XVIII > 2 I > 27 XVIII > 59 XXXVI > 40 XXVI > 1 > 34 XXIII > 1 > 3 > 34 XXIII > 5 IV > 3 > 4 IV > 50 XXXIII > 7 > 7 IV > 24 XVIII > 7 > 5
Augustinus, Epistolae, ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII . Ecclesiastica Gesta a B. Augustino confecta in designando ERACLIO qui ipsi in episcopatu succederet, atque interim senem aliqua parte curarum sublevaret. , , 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII..., 5.

1 Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Erit presbyter ut est; quando Deus voluerit, futurus episcopus.
2 Sed plane modo facturus sum adiuvante misericordia Christi, quod adhuc usque non feci.
3 Nostis ante aliquot annos quid facere voluerim, et non permisistis.
4 Placuit mihi et vobis propter curam Scripturarum, quam mihi fratres et patres mei coepiscopi duobus conciliis Numidiae et Carthaginis imponere dignati sunt, ut per quinque dies nemo mihi molestus esset.
5 Gesta confecta sunt, placuit, acclamastis: recitatur placitum vestrum, et acclamationes vestrae.
6 Parvo tempore servatum est circa me; et postea violenter irruptum est, et non permittor ad quod volo, vacare: ante meridiem et post meridiem occupationibus hominum implicor.
7 Obsecro vos et obstringo per Christum, ut huic iuveni, hoc est Eraclio presbytero, quem hodie in nomine Christi designo episcopum successorem mihi, patiamini me refundere onera occupationum mearum.
8 A populo acclamatum est: Iudicio tuo gratias agimus; dictum est vicies sexies.
Augustinus HOME