monumenta.ch > Augustinus > 26 > 2 > 21 > 5 > 2 > 16 > 23 > 36 > 11 > 27 > 38 > 18 > 6 > 19 > 4 > 5 > 17 > 21 > 7 > 44 > 13 > 25 > 26 > 9 > 3 > 23 > 7 > 7 > 8 > 22 > 10 > 33 > 16 > 40 > 22 > 28 > 9 > 3 > 24 > 8 > 8 > 3 > 37 > 9 > 7 > 81 > 28 > 35 > 7 > 8 > 24 > . 1 > 4 > . 1 > 1 > 7 > 41 > 7 > 19 > 1
Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCXVI. . Valentinus Augustino, renuntians quae exstiterit causa dissidii, quive auctores tumultus in suo coenobio; tum declarans fidem suam de libero arbitrio et de iustitia Dei remunerantis; ac denique Florum, quem ipsi mittit, ab erroris suspicione liberans. , , . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCXVI. . Valentinus Augustino,..., 1.

1 Venerabilia scripta, et librum tuae Sanctitatis, ita tremebundo corde suscepimus, ut sicut beatus Elias, cum in speluncae limine staret, faciem suam gloria Domini transeunte velavit; ita nos obiurgatos oculos teximus, quia per rusticitatem fratrum nostrorum nostro iudicio erubuimus, quorum inordinata profectione tuam meruimus Beatitudinem salutare; quia tempus loquendi, et tempus tacendi, ne dum per dubitantes et de veritate fluctuantes scriberemus, de dictis sapientiae tuae, quae est sicut angeli Dei, dubitare cum dubitantibus videremur.
2 Non enim erat nobis necessarium interrogare de beatitudine, et de sapientia tua, quae est nobis nota per Dei gratiam.
3 Nam ad librum dulcissimum Sanctitatis tuae ita sumus alacriter iucundati, ut sicut Apostoli Dominum post resurrectionem prandentem secum non audebant interrogare quis esset; sciebant enim quia Iesus est (Ioan. XXI, 12): ita et nos nec voluimus, nec ausi sumus interrogare de libro, utrum tuae Sanctitatis esset; cum ipsa fidelium gratia quae in eo liberaliter commendatur, nobis tuum, domine sancte papa, eloquiis vivasissimis contestetur.
Augustinus HOME

bnf12205.13