monumenta.ch > Augustinus > 10 VI > 66 XLI > 2 > 2 > 36 XIII > 2 > 37 XIII > 2 > 35 XIII > 25 XV > 21 XIV > 23 XVII > 2 II > 2 > 6 > 2 > . . . > 2 > 2 > 25 XI > . . . > 32 > 25 XV > 33 > . . . > 2 II > 2 > 51 > 26 XV > 2 > . . . > 2 > 18 XI > . . . > 26 XI > 2 > 9 > 2 > . . . > 2 II > 19 XI > 5 > 2 > 2 > 2 > . . . > 2 > . . . > 1
Augustinus, Epistolae, 6, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 6, 1.

1 Epistolas tuas perplacet ita servare ut oculos meos.
2 Sunt enim magnae, non quantitate, sed rebus, et magnarum rerum magnas continent probationes.
3 Illae mihi Christum, illae Platonem, illae Plotinum sonabunt.
4 Erunt igitur mihi, et ad audiendum propter eloquentiam dulces, et ad legendum propter brevitatem faciles, et ad intelligendum propter sapientiam salubres.
5 Curabis ergo quod tuae menti sanctum bonumve fuerit visum, me docere.
6 His autem litteris respondebis, cum de phantasia et memoria subtilius aliquid disputaris.
7 Mihi enim ita videtur, quod quamvis non omnis phantasia cum memoria sit, omnis tamen memoria sine phantasia esse non possit.
8 Sed dicis: Quid, cum recordamur nos intellexisse, aut cogitasse aliquid?
9 Contra haec ego respondeo, et dico propterea hoc evenisse, quia cum intelleximus vel cogitavimus corporeum ac temporale aliquid, genuimus quod ad phantasiam pertinet: nam aut verba intellectui cogitationibusque nostris adiunximus, quae verba sine tempore non sunt, et ad sensum vel phantasiam pertinent: aut tale aliquid intellectus noster cogitatione passus est, quod in animo phantastico memoriam facere potuisset.
10 Haec ego inconsiderate ac perturbate, ut soleo, dixi: tu explorabis, et falso reiecto, veritatem in litteris conferes.
Augustinus HOME